ALTUM-VILLARE vel ALTUS-VILLARIS

ALTUM-VILLARE vel ALTUS-VILLARIS
ALTUM-VILLARE, vel ALTUS-VILLARIS
locus et Monasterium Galliae, ad flumen Matronam, inter Sparnacum et Castellionem. Cuius auctor Nivardus fuit Remorum Antistes, circa A. C. 670. illudque Berchamo Abbati, cum Basilica B. Petri, multisque praediis suis donavit, ubi ipse Monachique eius ex praescripto Columbani viverent, teste Frodoardô. Adso etiam auctor est, Bercharium, Childericô Francorum Rege ac Nivardô Episcopô adiuvantibus, in Alto-villari Coenobium, in latere montis, duasque Basilicas condidisse, quae a Nivardo, praesentibus provinciae Optimatibus ac Antistitibus, sint dedicatae. Vulgo Haut-villers, vel Auvilliers. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”